Take wisdom's road. Seneca, Epistles 4.37.3-5
Don't wait for life to happen, driving you down paths chosen for you haphazardly by events. Seize the reason that shows you the straight way to wisdom, a path that folk walk deliberately, as they choose. Your way to death should not be chaotic, as the way of fortune is. Quomodo ergo inquis me expediam? Effugere non potes necessitates, potes vincere. Fit via; et hanc tibi viam dabit philosophia. Ad hanc te confer si vis salvus esse, si securus, si beatus, denique si vis esse, quod est maximum, liber; hoc contingere aliter non potest. Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et sa ev issimis subiecta. Hos tam graves dominos, interdum alternis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae sola libertas est. Una ad hanc fert via, et quidem recta; non aberrabis; vade certo gradu. Si vis omnia tibi subicere, te subice rationi; multos reges, si ratio te rexerit. Ab illa disces quid et quemadmodum aggredi debeas; non incides rebus. Neminem mi...