Posts

Showing posts with the label Epistulae Morales

Bad Questions. Seneca, Moral Epistles 48B.10-11

~ Seneca does not like approaches to philosophy that render it as a matter of chopping logic, interrogating syntax, articulating universal grammars. For him, this is weak sauce: insufficient to nourish strong minds. ~ Pudet dicere contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. Hac ad summum bonum itur? per istud philosophiae sive nive et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones? Quid enim aliud agitis, cum eum quem interrogatis scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit. Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis? Quid dicitis?     sic itur ad astra. Hoc enim est quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat; ad hoc invitatus su...

Philosophy is not a game. Seneca, Moral Epistles 48B.7-9

 ~ Seneca warns Lucilius against those who render philosophy as pedantic word-play, a game of making & arguing verbal definitions. ~ O pueriles ineptias! in hoc supercilia subduximus? in hoc barbam demisimus? hoc est quod tristes docemus et pallidi? Vis scire quid philosophia promittat generi humano? consilium. Alium mors vocat, alium paupertas urit, alium divitiae vel alienae torquent vel suae; ille malam fortunam horret, hic se felicitati suae subducere cupit; hunc homines male habent, illum dii. Quid mihi lusoria ista componis? non est iocandi locus: ad miseros advocatus es. Opem laturum te naufragis, captis, aegris, egentibus, intentae securi subiectum praestantibus caput pollicitus es: quo diverteris? quid agis? Hic cum quo ludis timet: succurre, quidquid laqueti respondentium poenis (†) . Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod implorant, in te spes opesque sunt; rogant ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et er...

Of Mice & Cheese. Seneca, Epistulae Morales 5.48B.6

~ Seneca plays a riddle-game with Lucilius, mocking the way pedants pose & solve rhetorical problems (like the problem of overdefining friendship). This is either a completely new epistle (as some MSS have it), or a continuation of the one before (as others record). ~ Mus syllaba est; mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit. Puta nunc me istuc non posse solvere: quod mihi ex ista inscientia periculum imminet? quod incommodum? Sine dubio verendum est ne quando in muscipulo syllabas capiam, aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: mus syllaba est; syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit. The word mouse is a single syllable. Mouse gnaws nummy cheese (†). So a single syllable consumes three. Imagine that I am incapable of solving this riddle. What danger threatens me, because of the ignorance that keeps me from solving it? Where is my difficulty or discomfort, here? No doubt we must fear that I may...

What Is Friendship? Seneca, Moral Epistles 48A.4-5

~ Seneca continues his discussion of friendship, talking about the way we distinguish between actual friends, whom we know and care for personally, and fellow human beings, for whom we ideally cultivate a general & even friendly affection, though we do not know them personally or intimately. Seneca would not call any general relationship to mankind friendship, though Lucilius appears to have suggested this & asked Seneca to parse friendship more precisely, a task that Seneca refuses. ~ Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo, quid amico praestare debeam, quid homini, quam quot modis amicus dicatur, et homo quam multa significet. In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt! cui accedo? in utram ire partem iubes? Illi homo pro amico est, huic amicus non est pro homine; ille amicum sibi parat, hic se amico: tu mihi verba distorques et syllabas digeris. Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero et conclusione falsa a vero nascens mendacium ...

Tend your own gardens, together. Seneca, Epistles 5.48.1-3

A nice meditation on friendship, from Seneca. Ad epistulam quam mihi ex itinere misisti, tam longam quam ipsum iter fuit, postea rescribam; seducere me debeo et quid suadeam circumspicere. Nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres cogitasti: quanto magis hoc mihi faciendum est, cum longiore mora opus sit ut solvas quaestionem quam ut proponas? utique cum aliud tibi expediat, aliud mihi. Iterum ego tamquam Epicureus loquor? mihi vero idem expedit quod tibi: aut non sum amicus, nisi quidquid agitur ad te pertinens meum est. Consortium rerum omnium inter nos facit amicitia; nec secundi quicquam singulis est nec adversi; in commune vivitur. Nec potest quisquam beate degere qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit: alteri vivas oportet, si vis tibi vivere. Haec societas diligenter et sancte observata, quae nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque de qua loquebar interiorem societatem amicitiae colend...

The furious spirit of kings. Seneca, Epistles 5.47.18-21

Seneca finishes his epistle on how masters should relate to servants, showcasing the abiding contempt that Romans had for kings, even in the age of the emperors. Note his warning about the power of luxury: having our every whim catered to makes us naturally furious, inclined to rage whenever the least little thing is denied us (whether by accident or on purpose, by human intervention or by nature). Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi, colant potius dominum quam timeant. Ita inquit prorsus? colant tamquam clientes, tamquam salutatores? Hoc qui dixerit obliviscetur id dominis parum non esse quod deo sat est. Qui colitur, et amatur: non potest amor cum timore misceri. Rectissime ergo facere te iudico quod timeri a servis tuis non vis, quod verborum castigatione uteris: verberibus muta admonentur. Non quidquid nos offendit et laedit; sed ad rabiem cogunt pervenire deliciae, ut quidquid non ex voluntate respondit iram evocet. Regum ...

Family is for love, not fear. Seneca, Epistles 5.47.13-17

Seneca imagines haughty Roman nobles objecting to the free and friendly approach to slaves that he is recommending to Lucilius. Imagines and dismisses them. Hoc loco acclamabit mihi tota manus delicatorum nihil hac re humilius, nihil turpius. Hos ego eosdem deprehendam alienorum servorum osculantes manum. Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint? Dominum patrem familiae appellaverunt, servos, quod etiam in mimis adhuc durat, familiares; instituerunt diem festum, non quo solo cum servis domini vescerentur, sed quo utique; honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam rem publicam esse iudicaverunt. Quid ergo? omnes servos admovebo mensae meae? Non magis quam omnes liberos. Erras si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum. Non ministeriis illos aestimabo sed moribus: sibi quisque dat mores, ministeria casus assignat. Quidam cenent tecum qu...

Live kindly with your servants. Seneca, Epistles 5.47.10-13

Seneca reflects on the fickleness of fortune as one reason for being kind to servants, and members of the lower classes generally. In the ancient world, anyone might be captured, taken in war by soldiers or in peace by privateers, and sold into slavery, becoming overnight a servant in spite of free or even noble upbringing, which was no universal guarantee of status. We should be the kind of master or boss that we would want to have, if and when being servants should fall to our lot. Vis tu cogitare istum quem servum tuum vocas ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! tam tu illum videre ingenuum potes quam ille te servum. Variana clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit: alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit. Contemne nunc eius fortunae hominem in quam transire dum contemnis potes. Nolo in ingentem me locum immittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crude...

Bad masters. Seneca, Epistles 5.47.5-9

Seneca continues describing Roman slavery, disapproving the haughty attitude that makes many masters keep distance from their slaves. Ironically, the distance is often more metaphorical than literal: the bad masters will share intimate space with servants, but they refuse to acknowledge the humanity of their servants in that space. If master and slave are together at table, then they must not be dining as equals. One is there to serve, the other to be served. This won't do, for Seneca. The outcome is a game of resentment, in which bad fortune is weaponized by master and slave alike, with each acting to harm rather than help the other. Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem sed tamquam iumentis abutimur. Quod cum ad cenandum discubuimus, alius sputa deterget, alius reliquias temulentorum subditus colligit. Alius pretiosas aves scindit; per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit...

Servants are people, too. Seneca, Epistles 5.47.1-5

Seneca notices that Lucilius treats his servants as members of the family, and approves. What is the right way to be a boss, in modern terms, or an employer? Seneca would not advise quashing your subordinates. Libenter ex iis qui a te veniunt cognovi familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. Servi sunt. Immo homines. Servi sunt. Immo contubernales. Servi sunt. Immo humiles amici. Servi sunt. Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo suo cenare: quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit? Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit. At infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem ut loquantur, licet; virga murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus; m...

A delightful book. Seneca, Epistles 5.46

Seneca thanks Lucilius for sending him a copy of a book the latter wrote. He praises the style of the book, offering also a little advice about how to speak, write, hear, and read well. Librum tuum quem mihi promiseras accepi et tamquam lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare volui; deinde blanditus est ipse ut procederem longius. Qui quam disertus fuerit ex hoc intellegas licet: levis mihi visus est, cum esset nec mei nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut Titi Livii aut Epicuri posset videri. Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit ut illum sine ulla dilatione perlegerim. Sol me invitabat, fames admonebat, nubes minabantur; tamen exhausi totum. Non tantum delectatus sed gavisus sum. Quid ingenii iste habuit, quid animi! Dicerem quid impetus! , si interquievisset, si intervallo surrexisset; nunc non fuit impetus sed tenor. Compositio virilis et sancta; nihilominus interveniebat dulce illud et loco lene. Grandis, erectus es: hoc te volo tenere, sic ire. Fecit aliquid et...

Don't forget to live. Seneca, Epistles 5.45.12-13

Seneca advises Lucilius to live now. To make decisions that matter now, and follow through with action now. Time is not waiting for us; the moments we neglect to use are lost. This is not for Seneca an occasion for despair, but inspiration to get out now and do things that matter to us. Quid ergo? non eo potius curam transferes, ut ostendas omnibus magno temporis impendio quaeri supervacua et multos transisse vitam dum vitae instrumenta conquirunt? Recognosce singulos, considera universos: nullius non vita spectat in crastinum. Quid in hoc sit mali quaeris? Infinitum. Non enim vivunt sed victuri sunt: omnia differunt. Etiamsi attenderemus, tamen nos vita praecurreret; nunc vero cunctantes quasi aliena transcurrit et ultimo die finitur, omni perit. Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis implere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc. Vale. What to do, then? Shall you not rather redirect yo...

The Good & the Necessary. Seneca, Epistles 5.45.10-11

Seneca invites Lucilius to address life directly, without using the arguments of others as a medium, and to avoid the very Stoic tendency to confound good things with necessary things. Seneca is Stoic enough to say that all good things are necessary, but he will not concede that all necessary things are good. I wonder how Marcus Aurelius would feel about this! Quid me detines in eo quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum compositum est? Ecce tota mihi vita mentitur: hanc coargue, hanc ad verum, si acutus es, redige. Necessaria iudicat quorum magna pars supervacua est; etiam quae non est supervacua nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatum beatumque praestare. Non enim statim bonum est, si quid necessarium est: aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris sine quibus vita non ducitur. Quod bonum est utique necessarium est: quod necessarium est non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam eademque vilissima. Nemo usqu...

Who is happy? Seneca, Epistles 5.45.9

Seneca describes the truly happy man for Lucilius. He is a diligent student of nature, not the darling of fortune. He does not care if the bank is solvent or not. Si utique vis verborum ambiguitates diducere, hoc nos doce, beatum non eum esse quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mirabilia calcantem, qui neminem videt cum quo se commutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges componitur, sic vivit quomodo illa praescripsit; cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus; quem aliqua vis movet, nulla perturbat; quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro; nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac solvitur. If you really want to dissolve...

Watch deeds, not words. Seneca, Epistles 5.45.6-8

Seneca urges Lucilius to pay more attention to action than to words, and to be especially careful of accepting flattering appearances (whether of others, or in ourselves: what seems too good to be true is often a vice pretending to be virtue, an enemy wearing the cloak of friendship). The important thing is to act carefully, not to craft verbal arguments (especially not the kind of verbal arguments that make good action harder to find rather than easier). Quid mihi vocum similitudines distinguis, quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est? Res fallunt: illas discerne. Pro bonis mala amplectimur; optamus contra id quod optavimus; pugnant vota nostra cum votis, consilia cum consilis. Adulatio quam similis est amicitiae! Non imitatur tantum illam sed vincit et praeterit; apertis ac propitiis auribus recipitur et in praecordia ima descendit, eo ipso gratiosa quo laedit: doce quemadmodum hanc similitudinem possim dinoscere. Venit ad me pro amico blandus inimicus; vitia nobis sub virtut...

Tradition. Seneca, Epistles 5.45.3-5

Tradition offers an index of good questions, not answers. The proper purpose of philosophy is not to eliminate your doubt or ennui, but to help you direct it well, toward quests that will yield good meaning & enrich the life you share with others. Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto quam formosum putarem si imaginem meam peteres. Indulgentiae scio istud esse, non iudicii; et si modo iudicii est, indulgentia tibi imposuit. Sed qualescumque sunt, tu illos sic lege tamquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram. Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero; multum magnorum virorum iudicio credo, aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non inventa sed quaerenda nobis reliquerunt, et invenissent forsitan necessaria nisi et supervacua quaesissent. Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes quae acumen irritum exercent. Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis illigamus ac deinde dis...

Helping a friend. Seneca, Epistles 5.45.1-2

Lucilius complains to Seneca that he lacks books, so the older man promises to send some. He regrets that he hasn't been able to send himself, in person, but hopes to see Lucilius soon, when the latter's term in office as governor ( procurator ) of Sicily is over. Librorum istic inopiam esse quereris. Non refert quam multos sed quam bonos habeas: lectio certa prodest, varia delectat. Qui quo destinavit pervenire vult unam sequatur viam, non per multas vagetur: non ire istuc sed errare est. Vellem inquis magis consilium mihi quam libros dares . Ego vero quoscumque habeo mittere paratus sum et totum horreum excutere; me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem impetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent. Tranassem ista, non solum traiecissem, dummodo te complecti possem et praesens aestimare quantum animo crevisses. You complain that you lack books, in yo...

Freedom. Seneca, Epistles 5.44.6-7

Seneca tells Lucilius the secret to becoming an authentically free person: he must recognize good and evil for himself, not deferring to society's judgement, and carefully cultivate the good in his own life without becoming fixated upon the means he uses to pursue it in any given moment. Puta itaque te non equitem Romanum esse sed libertinum: potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos. Quomodo? inquis. Si mala bonaque non populo auctore distin x eris. Intuendum est non unde veniant, sed quo eant. Si quid est quod vitam beatam potest facere, id bonum est suo iure; depravari enim in malum non potest. Quid est ergo in quo erratur, cum omnes beatam vitam optent? quod instrumenta eius pro ipsa habent et illam dum petunt fugiunt. Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas sed trahunt; ita longius ab effectu eius quod petunt semper abscedunt et quo plus ope...