Moral good requires choice. Seneca, Epistles 2.20.9-11
What we choose makes us good. Not what we happen to have, by accident or fortune. Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus. Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabatto videbitur et in panno; non enim dicentur tantum illa sed probabuntur. Ego certe aliter audio quae dicit Demetrius noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam in stramentis incubantem: non praeceptor veri sed testis est. Quid ergo? non licet divitias in sinu positas contemnere? Quidni liceat? Et ille ingentis animi est qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus quod ad se venerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non corrumpi divitiarum contubernio; magnus ille qui in divi tii s pauper est. Nescio inquis quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit. Nec ego, Epicure, an tu us si (‡) iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis ...