The Good & the Necessary. Seneca, Epistles 5.45.10-11
Seneca invites Lucilius to address life directly, without using the arguments of others as a medium, and to avoid the very Stoic tendency to confound good things with necessary things. Seneca is Stoic enough to say that all good things are necessary, but he will not concede that all necessary things are good. I wonder how Marcus Aurelius would feel about this! Quid me detines in eo quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum compositum est? Ecce tota mihi vita mentitur: hanc coargue, hanc ad verum, si acutus es, redige. Necessaria iudicat quorum magna pars supervacua est; etiam quae non est supervacua nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatum beatumque praestare. Non enim statim bonum est, si quid necessarium est: aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris sine quibus vita non ducitur. Quod bonum est utique necessarium est: quod necessarium est non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam eademque vilissima. Nemo usqu...