Tradition. Seneca, Epistles 5.45.3-5
Tradition offers an index of good questions, not answers. The proper purpose of philosophy is not to eliminate your doubt or ennui, but to help you direct it well, toward quests that will yield good meaning & enrich the life you share with others. Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto quam formosum putarem si imaginem meam peteres. Indulgentiae scio istud esse, non iudicii; et si modo iudicii est, indulgentia tibi imposuit. Sed qualescumque sunt, tu illos sic lege tamquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram. Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero; multum magnorum virorum iudicio credo, aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non inventa sed quaerenda nobis reliquerunt, et invenissent forsitan necessaria nisi et supervacua quaesissent. Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes quae acumen irritum exercent. Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis illigamus ac deinde dis...