Bad Questions. Seneca, Moral Epistles 48B.10-11
~ Seneca does not like approaches to philosophy that render it as a matter of chopping logic, interrogating syntax, articulating universal grammars. For him, this is weak sauce: insufficient to nourish strong minds. ~ Pudet dicere contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. Hac ad summum bonum itur? per istud philosophiae sive nive et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones? Quid enim aliud agitis, cum eum quem interrogatis scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit. Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis? Quid dicitis? sic itur ad astra. Hoc enim est quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat; ad hoc invitatus su...